- HORTVS
- HORTVSex Graeco χόρτος villa Veteribus dicebatur. Plin. l. 19. c. 4. in XII. tabulis legum nostrarum nusquam nominatur, villa semper in significatione ea hortus: in horti vero heredium: quam rem comitata est et religio quaedam, hortosque et fores tantum contra invidentium effascinationes dicari videmus in remedio Satyrica signa, quamquam hortos tutelae veneris assignante Plauto. Nempe cum Vett. tam in Urbe, quam ruri, munire se vellent aliquo remedio adversus invidiae fascinum, in foro tantum, h. e. in urbe, publice ea signa consecrabant, et privatim ruri quisque apud se in horto, i. e. in villa. Qui mos postea, cum notio vocis mutata esset, retentus tamen et in Horto Satyrica illa signa dicari perrexêrunt, quae qualia fuerint, infra dicemus. Eorum apud Romanos cura admodum vet. fuit, cum et Regibus illa cordi, Plin. iique ut plurimum in suburbiis erant, quod praecipit Varro de Re Rust. l. 1. c. 16. et Cato, in Villa, inquiens, vinea primum locum, Hortus secundum obtinet, de Re Rust. c. 1. Hinc Mart. l. 7. Epigr. 48. cuius epigraphe ad Severum.Parva suburbani munuscula mittimus horti.Aut prope Tiberim, ut de hortis Caesaris et Antonii, in rebus Octaviani, testis est Dio l. 47. Postea in Urbem transiêre Idem Plin. ibid. Iam quidem Hortorum nomine, in ipsa urbe, delitias. agros, villasque possident. Primus hoc instituit Athenis Epicurus, otii Magister. Usque ad eum moris non fuerat in oppidis habitari rura. E'solo ascendêre in fenestras. Ibid. Iam in fenestris suis plebs urbana in imagine hortorum quottidiana oculis rura praebebant, antequam praefigi prospectus omnis coegit multitudinis innumerâte saeva latrocinatio. Directarii enim malis artibus in aliena cenacula se dirigentes, fenestras uncinis et hamis aperiebant, ut Dalechamp. ad l. notat. Imo supra tecta tandem se extulêrunt. Adeo enim hortis nemoribusque capiebantur elegantiores, ut etiam in urbanis aedibus, si alio loco nequirent, in tectis saltem haberent, Casaub ad Suet. Aug. c. 72. Ceterum palaciis Principum vicinos esse debere, in sacris docetur Esth. c. 7. v. 7. et 8. aut domibus privatorum, apud Pallad. l. 1. c. 34. Legari Hortos suetum suisse, ex Inscr. vetusta Iulii Carnici exstante, cuius Lazius meminit l. 12. c. I. patet. Inter commoda familiaria ponit Phaedr. l. 4. Fab. 5. v. 26. et 34. Maximâ autem curâ providebatur, ne siccitate laborarent, ideoque equa canalibus induceba tur, vel fistulis aquariis, ut vocat Iul. Capitolin. in Maximo et Balbino Augg. quibus materia plumbum, ubi ditiorum horti erant, vel lignum, ubi tenuiorum. His qui Romae praepositus erat, ab Horti cultura dictus est: Qualis genero Vandalorum Regis in Africa fuisse legitur Paulin. Ep. vir sanctissimus, qui se ipsum pro redimendo viduae filio in servitutem dedit. At in familia Caesarum Villici seu Procuratores Hortorum fuêrunt tam urbanorum, quam suburbanorum, pro dignitate, ne dicam superbia, divinae domus: ad quod hortense Caesarum patrimonium respexit Plin. iun. Panegyr. Circumfertur sub nomine Casaris tabula ingens rerum venalium, quod sit detestanda avaritia illius, qui tam multa concupiscebat, cum haberet supra vacua tam multa. Tunc exitialis erat apud Prineipem huic laxior domus, illi amoenior villa. Nunc Princeps in hac eadem dom9inos quaerit, ipse inducit ipsos. Illos magnia aliquando Imp. hortos, illud numquam nisi Caesaris suburbanum licemur, emimus, implemus. Vide Pignor. de Servis. p. 245. 246. 247. et 248. Olim vero, matrum familias haec cura erat. Inde Primum agricolae aestimabantur prisci et sic statim faciebant iudicium, nequam esse in domo matremfamilias (etenim hac cura femmae dicabatur) ubi indiligens esset hortus, iterum Plin. Sed nec usui, aut delitiis solum, verum et habitarioni, inserviêre Horti. Sic Thraseam in hortis egisse, cum advesperascente iam die Consulis Quaestor ad eum missus esset, notat Tac. Ann. l. 16. et Claud. abiectâ spe dignitatis, ad otium concessit in Hortis et suburbano, in Campaniae secessu delitescens, apud Suet. Tib. Claud. c. 10. Quo sine aedificia in iis exstruebant, quae diaetas Romani, zetas Graeci vocavêre, uti ex Lamprid. Heliogab. constat. Vide B. Brisson. l. 13. c. 3. ut et hîc in vocibus hisce. In iisdem Philosophantibus locus fuit. Sic Epicurus non minus in Horto, ac in Academia Plato, in Lyceo Aristoteles, in porticu Zeno docuit: unde Stat. l. 1. Sylv. 3. v. 94.Mallet deserto senior. Gargettius horto:quem 80. minis ab eo emptum, tradit Apollod. apud Diog. Laert. Hunc dein testamento Epicurus huic rei legavit, cuius proinproin sectarores ibidem disputare consuevêrunt. Unde saepe Hortus pro Schola Epicuri: Cic. Sed tamen tantam Epicuri hortus habuit licentiam. Virg. in Ciri Initio,Et si me vario iactatum laudis amore,Irritaque expertum fallacis praemia vulgi,Cecropius suaves exspirans Hortulus auras.Florentis Sophiae viridi complectitur umbra etc.Nec sine ratione Hortus Academicis hisce meletemasi selectus, cum multum ad ingenii acumen salubritatem loci conferre tradant Medicorum filii Georg. Horn. Hist. Philos. l. 7. c. 3. Vide quoque infra in voce Spes, ubi de Hortis Spei veteris, ad quos secessisse Heliogabalum memorat Lamprid. cum contra Alexandrum varia machinaretur. Tandem et funeribus in Hortis locus fuit, apud Iudaeos inprimis, unde et SERVATOR noster in tali sepultus, Ioh. c. 19. v. 41. In eo autem loco, ubi fuer at crucisixus, erat hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat. Etiam Zungchinius Imp. Sinarum ultimus, postquam ab hostibus regiam urbem occupatam audivisset, in pomarium digressus. ex vitta laqueum fecisse et semet ex pruno suspendisse legitur; neque alium finem sibi Regina, et fidissimi Eunuchorum elegêre. Sic loca delitiarum funestata sunt, et fructus tulêrunt arbores nefandos, Adamus Preyelius Sinae et Europae c 50. Vide quoque supra in voce Cenotaphium. Fuêre autem inter nobiliores Veterum hortos, Horti pensiles Semiramidis apud Strab. l. 16. p. 738. et Plin. l. 19. c. 4. qui ait, Antiquitas nibil prius (Hortorum causâ) mirata est, quam Hesperidum hortos ac Regum Adonis et Alcinoi, itemque pensiles sive illos Semiramis sive Assyriae Rex Cyrus fecit. Vide quoque supra Cucunis, et Cupressus. Lysander apud Xenoph. l. 5. Memor. narrat, Horum Sardibus visum, quem Cyrus Rex suâ manu confecisset: et domibus Regum Persatum iuncti semper erant Horti, Plutarch. in Artaxerxe, quos Paradisos vocabant, Iul. Pollux l. 9. c. 3. At vero de Alcinoi et Hesperidum hortis, quis post Homerum, Alios, praefatum inprimis Plin. plura dicat? Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 4. c. II. Alios, olim hodieque celebres sic persequitur, Auctor Sinae et Eur. c. 23. Hortus memorat Antiquitas illos balsami, iuxta urbem Eug addi in Palaestina, a Cleopatra in Aeg yptum transsatos, inter Heliopolim et Babylonem. Alii in monte Thabor, tum in monte Oliveti, Regii, Herodis, Memphitici, et iuxta Cairum Matarei ------ In Colchorum regione, intra Pontum, horti ostendebantur Iasonis; in Creta Labyrinthus Daedali. In Italia superbiunt Venetiae hortis Muranis et Patavinis. Ferraria ostentat suum Belvedere Bononia Poetarum hortum et Coenobium S. Michaelis in silva: Mantua pensiles Palatinos et villam Marmiolanam: Parma Nymphaeum, Florentia Pratolinum et Castellum novum? et intra pomoeria Pittorum ac Alexandri Medicaei Cardinalis hortos: Farnesius Caprarolae, Romae Vaticani, Matthaeorum, Bellaei, Cardin. Carpensis, Sallustianos, Hetruscos, Farnesianos, Pontificios in monte Cavallo, S. Mariae novae, Buffalorum, Iulii II. Neapolis sese offert horto Palatino, Toletano, suburbano, Pogio regali. Tiburtinus, Pisanus, Genuensis et Salernitanus non immerito his subiunguntur. Neque Germania hac parte gloriae frustranda: Sunt horti Monacenses, Salisburgenses, Eystettenses, Oenipontani, Landishutani. Augustani, Dresdenses, Vinarienses, Chonboviani, Bardani, Egrani, Pragenses, Basilienses, Heidelbergenses. Sunt Ingelheimenses, Neostadenses, Francofurtenses, ubi in uno ramulo novem mala auraica glycypicra vidimus heri mensae illata. De Gallia et Hispania supersedemus quidquam dicere, propter ubertatem materiae. Repetimus vero ex Faventino horto hanc Inscriptionem: Satis dives. qui non indiget pane; Satis potens, qui non cogitat servire. Civiles curae procul abite. Sabbas Cast. Solitarius se ipso contentus, hos securus incolit hortulos; pauper, an dives, si cordatus es cogita. Hactenus ille. De Hortorum idolo apud Gentiles, Vide quoque infra ut voce Priapus; ornamenti uti de Torpiarioopere; uti de Horto aureo in Templo Hierosolymitano infra item Vitis aurea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.